|
literarum citatorialium ad dominum reuerendissimum Lundensem uel
coram venerabilibus viris ex Lundensi venerabili capitulo, si eandem
suam reuerendissimam paternitatem abesse contigerit uel alias
prepeditari, infra juris terminum in literis numeraliter expressum
in loco sue residencie uel in ecclesiarum(!) collegiate gloriose
virginis Haffnensis valuis peremptorie citare . .... vi iudicii(!)
pretermitterem ad comparendum coram nobis uel alijs canonicis
Lundensibus hora, loco et tempore in literis suis descriptis cum
documentis omnibus et munimentis alijs, quibus vti voluerit, per se
uel procuratorem suum ydoneum, prout lacius elucidatur in literarum
inferius insertarum tenore. Atque ideo propter varios humanarum rerum
casus ac quoslibet fortuitos euentus, ne videlicet hec dicte litere
citatorie deperderentur, viciarentur uel alias periclitarentur vel
per aduersarium, contra quem emanata sunt, per generositatem ingenuj
viri domini decani Haffnensis impetrate negarentur, vnde sibi et
multis alijs damnum grauissimum imminere posset seu periculum; quare
hijs casibus idem dominus decanus oportunum adhibens remedium me
notarium publicum infrascriptum requisiuit et rogauit, ut has literas
citatorias domini reuerendissimi in manus acciperem et easdem super
non lesione, falsitate et integritate earundem diligenter inspicerem
et examinarem, ipsasque ad rei futuram memoriam ad publicam
instrumenti formam redigerem sibique vnum uel plura publicum uel
publica conficerem instrumentum uel instrumenta, credens insuper et
assignans huiusmodi literas in manus meas per me, vt prefertur,
examinandas et transsumendas ac in presentis publici instrumenti formam
redigendas ac conscribendas. Quas quidem literas ego notarius
infrascriptus, ita ut prescripsi, in manus accipiens ipsas prima
facie saluas, integras, illesas, nulla suarum parte suspectas, omni
prorsus vicio et suspicionis nota carentes inveni, easque tales esse
singulariter iudicaui, ac diligencius earundem tenorem perlegens et
signetum domini reuerendissimi Lundensis considerate respiciens
easdem a reuerendissima sua paternitate emanatas ac eiusdem sue
reuerendissime paternitatis vero signeto roboratas pariformiter
judicaui. De quibus omnibus et singulis ego notarius infrascriptus
ex mei notariatus officio et judicaria auctoritate, qua ex imperiali
liberalitate munitus sum, per hoc presens publicum instrumentum fidem
plenariam do et facio certificando, quod inserte litere verum
exemplar originalium juste continent. Tenor vero literarum citacionis
domini metropolitani Lundensis sequitur in hunc modum talis: Johannes
osv., se Nr. 171. Super quibus omnibus et singulis prescriptis idem
dominus decanus a me notario publico infra-
|
IV s.176
|