|
Notarialinstrument, at paa Frue Kirkegaard meddelte Hr. Morten
Decanus Erik Nielsen, hvorledes Esbern Skriver havde behandlet ham i
sit Hus.
In nomine domini amen. Per hoc presens publicum instrumentum
cunctis pateat euidenter, quod sub anno a natiuitate domini
millesimoquadringentesimosecundo, indictione decimaquinta,
pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini
Sixti diuina prouidencia pape quarti anno eius wndecimo, die vero
Saturni octauo mensis junij, infra missarum solennia in cimiterio
gloriose virginis Marie jn mei notarij publici et testium
infrascriptorum presencia personaliter constitutus nobilis vir
dominns Ericus Nicolai, arcium et sacrorum canonum doctor,
ecclesiarum metropolitane Lundensis et cathedralium Roskildensis et
Ripensis canonicus necnon ecclesie collegiate gloriose virginis
Marie Haffnensis decanus, juris canonici in antiquis in facultate
juris studij Haffnensis ordinarius, cum quodam honorabili viro
domino Martino, vicario perpetuo ad altare sancti Michaelis in
ecclesia beate virginis Haffnensis prefata. Prelibatus dominus
decanus dictum dominum Martinum vicarium instantissime in publico
exhortabatur, ne videlicet veritatem sub modio in abscondito
occultaret sed eandem nude et aperte juxta prime veritatis sentenciam
supra candelabrum absque aliqua sinistra et obliqua passione coram me
notario et testibus infrascriptis lucide explanaret et liquidaret.
Dictus vero dominus Martinus dicendo ac in conscienciam propriam
jurando factum in hunc enarrauit modum: porro cum quadam vice in
profesto circumscisionis(!) domini vnacum quodam Esberno dicto
Schriffer in curia sua propria dicti Esberni, quam Haffnie in
ciuitate regia inhabitat, ac tota ipsius domus familia causa
vespertine refectionis et solacij gracia more quo refectiones nedum
illas vespertinas sed et meridianas prefati Esberni alijs temporibus
preteritis visitare consueuerat, pro tunc constitutus erat, tandem
ipsis post refectionem serotinam juxta mensam sedentibus dicti
Esberni familia quendam ludum in stuffa eiusdem Esberni pro solacio
et recreacione incipiente et inchoante et ad tempus eundem secundum
illius solennitatis con-
|
IV s.179
|