|
in ecclesia beate virginis Hafnis ad ostium aquilonare chori
eiusdem situm, ob reuerenciam et honorem omnipotentis dei et apostoli
sui supradicti, et ob salutem et remedium animarum nostrarum dictique
Henrici Knoop heredumque nostrorum, deputamus, damus et dimittimus et
tenorepresencium dominis decano et capitulo Hafnensi cum omni jure
nobis in dicto fundo, edificiis suis vel aliis pertinenciis eiusdem,
modo quocunque competente seu competituro, pure et libere resignamus
iure perpetuo possidendum, sub condicionibus infrascriptis, videlicet
quod dominus decanus Hafnensis, qui nunc est vel qui pro tempore
fuerit, cum consilio capituli ibidem sacerdotem idoneum ad idem
altare instituat et presentet, qui omni die vnam missam in memorato
altari in remedium animarum nostrarum atque dicti Henrici Knoop
heredumque nostrorum perpetuo celebrabit, ipsoque sacerdote, qui
pronunc per ipsum decanum ex consilio capituli institutus fuerit, ex
hoc mundo sublato, ius presentandi ad idem altare ad dictos dominos
decanum et capitulum in perpetuum pertinebit, prouiso tamen, quod si
aliquis clericus idoneus ex linea consanguinitatis nostre directe
descendendo repertus fuerit, ipse et non alius ad ipsum altare
instituatur et presentetur. In quorum omnium euidens testimonium
sigilla nostra presentibus vna cum sigillis virorum discretorum,
videlicet Nicolai Jønesson, proconsulis Hafnensis, Andree Holebæk et
Johannis de Lubæk, convillanorum nostrorum ibidem, presentibus sunt
appensa. Datum anno domini m0. ccclxx0. quarto, sabbato ante
dominicam Inuocauit.
Paategnet: Litera altaris trium regum 1) super curia Knops. Orig.
paa Perg. i Geh.-Ark. med Spor af 5 Segl, hvoraf kun det sidste er
bevaret. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 19-20.
__________
1) Jfr. andet Bind S. 13.
|
IV s.14
|