|
in hujusmodi causa productis, et coram summo pontifice bene et
juste narratis, attento igitur eo, quod a dictis dominis decano
totoque capitulo predicto coram summo pontifice bene et juste
narratnm et supplicatum sit, tum ipsius facti sola veritate inspecta,
invenerunt, nedum ex antiquis ipsius ecclesie papalibus,
archiepiscopalibus et episcopalibus privilegiis et indultis, verum
etiam ex longissima consvetudine legitime prescripta, omnes et
singulas ecclesias in civitate Hafnensi ecclesie beate Marie virginis
ibidem, decano et capitulo subjectas, et prebendis canonicatibus
incorporatas fuisse et esse, prout de facto sunt, ac ab eo dependere
omnesque decimas occasione piscationis quocunqve tempore prouenientes
decano et capitulo Hafnensi per episcopos Roskildenses, confirmatione
apostolica subsecuta, gratiose fuisse perpetuis futuris temporibus
possidendas attributas. Necnon ecclesiam beate Marie predictam et
ipsum capitulum, per totum tempus, de cujus initio seu contrario
memoria hominum non existit, in pacifica possessione et quiete,
quorumcunque reclamatione cessante, donec et quasque per certos
tutores, videlicet Gerlacum Floor et Dancqvardum Longe, tutorio
nomine, pro parte ecclesie parochialis sancti Nicolai in Hafnia, una
cum nonnullis aliis ipsius ecclesie parochianis, nomine et pro parte
omnium parochianorum, ante pauca tempora se capitulo predicto
opponentes, et in perceptione hujusmodi decimarum impedientes
reclamarent, asserentes, decimas in parochia sancti Nicolai
provenientes ecclesie dicte sancti Nicolai de jure cedere debere.
Nos igitur executores et commissarii prefati, auctoritate
apostolica, nobis in hac parte commissa, pro hoc quod vidimus et
cognovimus, pro tribunali sedentes, et solum deum pre oculis
habentes, Christi nomine invocato, decernimus per presentes,
diffinitivam sententiam prememorati reverendi patris et domini,
domini Olaui Martini bone memorie, quondam episcopi Roskildensis,
que, nulla provocatione seu appellatione interposita, in rem
transivit judicatam, robur firmitatis licite debiteqve obtinere
debere, omni appellatione remota. Nos pariter pro ejusdem sententie
ulteriori confirmatione, auctoritate apostolica nobis tradita et
commissa, decernimus et diffinimus, omnes et singulas decimas,
tempore piscature, et alias occasione piscationis, in quibuscunqve
parochiis dicte civitatis Hafnensis, quocunqve modo provenientes, ad
ecclesiam beate Marie virginis Hafnensis predictam et ejus capitulum
spectasse et pertinuisse, ac perpetuis futuris temporibus spectare et
pertinere debere, adjudicamus, ipsas prefato capitulo perpetuis
temporibus libere percipiendas adjudicantes, ipsumque decanum et
capitulum ab ipsorum tutorum, parochianorum et quorumcunque aliorum,
occasione
|
IV s.201
|