|
Notarialinstrument, at Kannik Mikkel Madsen for sin Sjælemesse
testamenterede en Gaard ved Stranden til Vikarernes Kapitel.
I nomine domini, amen. Anno a natiuitate domini
millesimoquadringentesimooctuagesimonono, indictione septima, die
vero vndecimo mensis maij, hora nona uel quasi, in cimiterio sancti
spiritus in Haffnia, pontificatus sanctissimi in Christo patris et
domini nostri domini Innocencij, diuina prouidencia pape octaui, anno
eius quinto, in mei notarii publici testiumque infrascriptorum
presencia personaliter constitutus honorabilis vir dominus Michael
Mathie, quondam canonicus ecclesie beate virginis Marie Haffnensis,
compos mentis et racionis aduertens, quod immensa dei bonitas creauit
hominem ad similitudinem suam non subiturum morborum angustias et
pericula dire mortis sed gracie sue participem et eterne vite futurum
heredem, deinde tamen superveniente hostis antiqui suggestione
nequissima mors est indicta homini, qui(!) in posteros est postmodum
declinata, propter quod decet hominem vigilem esse, vt cum venerit
illa dies, quam et eius horam scire non possumus, eum non inveniet(!)
dormientem, sed iam sue saluti anime per disposicionem bonorum
temporalium prouidisse, maxime cum dies nostri breuissimi sint et
sicut vmbra pretereant. Qua propter pia mente et animo plene
deliberato ac bono intellectu memor condicionis humane, quam semper
mutat humana fragilitas, cuius ab ipsius vite principio mortis
imperium dominatur, volensque, dum racio regit mentem et viget in
sui corporis membris quies, de suis temporabilibus bonis disponere,
saluti anime sue ac propinquorum suorum quieti prouidere omnibus
melioribus modo, via, jure et forma, quibus melius potuit et debuit,
ordinauit perpetuis futuris temporibus vnum anniuersarium in minorj
capitulo ecclesie collegiate beate Marie virginis in ciuitate
Haffnensi pro anima ipsius domini Michaelis presbiteri decantandum
pro duobus solidis grossorum, quam peccuniam(!) domini de minori
capitulo Haffnensi videlicet vicariorum recipient omni anno a
tutoribus ecclesie gloriose virginis Marie in Haffnia de vna curia
situata circa mare, quam pronunc inhabitat quidam Almanus nomine
Bernhardus Pariis mercator et ciuis Haffnensis, ex cuius latere ad
orientem domus vicina situata est, quam pro tempore inhabitat
Lodowicus Sartor, ex alio latere versus occidentem domus
collateralis est, quam pronunc inhabitat quidam dictus Jacobus
Hillebrand. Super quibus omnibus et singulis honorabilis vir dominus
Jacobus Georgii perpetuus vicarius ecclesie beate virginis in
Haffnia, pro tempore perpetuorum vicariorum prior, nomine tocius
capituli vicariorum in
|
IV s.207
|