|
beate Marie virginis Haffnis pertinentem, circa mare a latere
orientali curie monetarij et occidentali curie eusdem Johannis Petri
antedicti, habentem in logitudine viginti vlnas cum dimidia et in
latitudine nouem cum dimidia, vtrisque extremitatibus equaliter
mensuratis, ad dies suos et vxoris Margarete, quam modo habet, necnon
liberorum deseinuicem genitorum, ad annuam pensionem dimisisse sub
condicionibus infrascriptis et locasse. Primum videlicet quod
dictus Johannes Petri, vxor eius predicta, necnon liberi eorundem
ad dies suos octo marcas Lubicenses Danice monete et bone datiue,
duobus temporibus anni, scilicet medietatem ad festum pasce aliam
vero medietatem ad festum Michaelis, racione pensionis annue tutoribus
ecclesie, qui pro tempore fuerint, tempestiue soluant et dabunt
expedite. Item predictam curiam bene edificabunt et edificatam in
bono statu conseruabunt cum tectura lapidea. Item prefatam curiam
seu edificia, que in ea constructa fuerint, nemini ad vitam uel
vlterius locabunt siue vendant aut quomodolibet alienabunt sine
consensu capituli supradicti. Item tributa et alia queuis onera
regalia uel ciuilia, que dicte curie imposita fuerint, temporibus
suis absque vlla recompensa vel pensionis falcidia soluere teneantur.
Item predictis articulis uel aliquo eorum non seruatis presentes
litere irrite sint et inanes, nobisque uel successoribus nostris
prefatis curiam cum edificiis et omnibus pertinenciis suis resumendi
libera sit facultas. Predictis vero Johanne Petri, vxore sua
sepedicta necnon liberis de medio sublatis, predicta curia cum
edificiis et melioracionibus suis cedat libere absque reclamacione
quorumcunque ecclesie et capitulo supradictis. In cuius rei
testimonium sigillum nostrum capitulare presentibus est appensum.
Datum Haffnis anno domini m0 cd0 x0 c, feria sexta ante festum
concepcionis beate Marie virginis gloriose etc.
Udenpaa: Pane Kocks gordh. Orig. paa Perg. i Konsist Arkiv. Seglet
er tabt. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 100-101.
|
IV s.215
|