|
edificationem predictas et indesecuta quecunque auctoritate
apostolica per suas litteras approbauerat et confirmauerat, necnon
sui scripti patrocinio communiuerat, supplebatque omnes et singulos
defectus, si qui forsan interuenerunt in eisdem, ac statuerat,
ordinauerat et decreuerat, quod hospitale sic erectum et edificatum
ibideni pro recollectione pauperum et infantium expositorum
remaneret ac dicto hospitali sancti spiritus in Saxia de vrbe et
nulli alteri perpetuo esset subiectum et responsiones antiquas dicto
hospitali in Saxia de vrbe debitas responderet, et ab omnium et
singulorum locorum et .... teriorum dicti ordinis exactione et
obedientia, quibuscunque nominibus censerentur et ubilibet
constituta existerent in omnibus et per omnia, ad instar aliorum
hospitalium dicto hospitali sancti spiritus in Saxia de vrbe
subiectorum exemptum esset, quodque prior et fratres dicti
hospitalis sic .... omnibus et singulis priuilegijs, immunitatibus,
exemptionibus et graciis gauderent et vterentur, quibus gaudebant et
vtebantur aut vti et gaudere possunt magister et fratres dicti
hospitalis in Saxia de vrbe, et insuper, ut infantes expositi et alie
miserabiles persone ad ipsum hospitale erectum pro tempore
confluentes recipi et sustentari ac in suis oportunitatibus adiuuari
et confoueri possent, omnes et singulas indulgentias et remissiones
preter plenarias aliaque priuilegia, litteras et indulta apostolica
ac etiam per archiepiscopos et alios quoscunque dicto hospitali dudum
erecto et illud visitantibus sub quacunque verborum forma concessa,
eorum tenores et formas, ac si de verbo ad verbum insererentur pro
expressis habendo prefato nouiter erecto concesserat, et ad illud
absque tamen preiuditio dicti hospitalis in Saxia de vrbe
transtulerat: et deinde pie memorie Innocentius papa viij etiam
predecessor noster omnes et singulas concessiones, indulta, statuta,
decreta, exemptiones, relaxationes, indulgentias et litteras, tam per
dictum Sixtum quam quoscunque alios Romanos principes predecessores
nostros eidem hospitali in Saxia de vrbe et eius membris concessa,
cum omnibus et singulis in eisdem litteris contentis clausulis,
auctoritate predicta approbauerat et confirmauerat, ac illa omnia et
singula robur perpetue firmitatis obtinere debere decreuerat, prout
in singulis litteris Sixti et Innocentii predecessorum predictorum
desuper respect .......... plenius continetur, pro parte tam
carissimi in Cristo filij nostrj Iohannis regis Dacie, illustris
eiusdem Cristierni filij, in dicto regno successoris, quam dilectorum
filiorum preceptoris in Saxia de vrbe ac prioris Haffnensis
hospitalium predictorum et fratrum hospitalium eorundem eidem
Innocentio predecessori exposito, quod ab aliquibus reducebatur in
dubium, an demum hospitale in
|
IV s.225
|