|
Kjøbenhavns Bythingsvidne, at Katrine Vedekes gav en Grund i
Klædeboderne til Vor Frue Kirkes Vedligeholdelse for sin og sine
Forældres Aartid.
Omnibus presens scriptum cernentibus Olauus Twlessøn, aduocatus
Hafnensis, Nicolaus Wider, Laurencius Wynneræ, consules, Johannes
Inguari, Johannes Clementis, Jonas Wat et Sono Baghere, villani
ibidem, salutem in domino. Constare volumus vniuersis presentibus et
futuris, quod sub anno domini m0. cd0. sexto, feria secunda palmarum,
in placito ville Hafnensis presentes fuimus et audiuimus, quod
honesta matrona Katerina Wedekes in eodem placito propter hoc
specialiter constituta fundum suum, inter tabernas pannicidarum apud
Andream Laurencij ad occidentem situm, fabrice ecclesie beate
virginis Hafnis pro anniuersario suo et parentum suorum donauit et
scotauit iure perpetuo possidendum, venerabili viro domino Jacobo
Clementis, eiusdem ecclesie decano, huiusmodi donacionem et
scotacionem acceptante. In cuius rei testimonium sigilla nostra
presentibus sunt appensa. Datum anno et die supradictis.
Udenpaa: Litere Katerine Wædikes. Orig. paa Perg. i Geh.-Ark.
Seglene ere borte. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 21.
|
IV s.17
|