|
nec non fratrum predictorum in ea parte supplicationibus
inclinatus eadem auctoritate decreuit et declarauit dictum hospitale
Haffnense tanquam uerum et indubitatum membrum dicti hospitalis in
Saxia existere et ut tale omnibus et singulis priuilegijs et
indulgentijs et remissionibus reliquis membris dicti hospitalis in
Saxia de Vrbe in genere concessis et inposterum concedendis ad instar
aliorum membrorum dicti hospitalis in Saxia huiusmodi uti, potiri et
gaudere posse et debere ac omnia et singula priuilegia, jndulgentias
et remissiones dictis membris concessa ad dictum hospitale
Haffuense(!) eadem auctoritate extendit, prout in singulis Sixti et
Innocentij ac predecessorum, ac cum dictus Innocentius predecessor,
antequam eius littere s[uperuentes p]rioribus declaratione, decreto
et extensione huiusmodi conficerentur ........ fuisset ab humanis
exemptus, nostris desuper respectiue confectis litteris plenius
continetur. Cum autem sicut exhibita nobis nuper pro parte dilecti
filij Gratiani preceptoris dicti hospitalis sancti Spiritus in Saxia
quam prioris et fratrum H ..... predictorum .......... ntinebat licet
eidem hospitali Haffuense ut omnibus et singulis priuilegijs,
indulgentijs et remissionibus alijs membris dicti hospitalis in Saxia
in genere concessis uti, potiri et gaudere posset absque aliqua
exceptione per dictas post ....... ...... fuerit et priuilegia,
indulgentie et remissiones huiusmodi ad dictum hospitale Haffuense
etiam absque aliqua exceptione extensa fuerint, ut prefertur, quia
tamen a nonnullis dubitatur, an hospitale Haffuense huiusmodi
omnibus et singulis priuilegijs, indulgentijs et remissionibus dictis
membris, ut prefertur, concessis, totaliter gaudere possit et debeat
pro parte Gratiani preceptoris ac prioris et fratrum predictorum
nobis fuit humiliter supplicatum ut ad huiusmodi dubitationem
tollendam et ne ipsum hospitale Haffuense, quod ut asseritur in
partibus illis insigne existit et in quo hospitalitas obseruatur
pauperibus, miserabilibusque personis non parum subueniendo
propterea detrimentum sustineat et ad illud Christifidelium deuotio
..... atur in premissis oportune prouidere de benignitate apostolica
dignaremur nos igitur ipsos Gratianum et priorem ac fratres et eorum
singulos a quibuscunque excommunicationis, suspensionis et interdicti
alijsque ecclesiasticis sententijs, censuris et penis a iure uel ab
homine quauis occasione uel causa latis si quibus quomodolibet
innodati existunt ad effectum presentium duntaxat consequendum harum
serie absoluentes et absolutos fore censentes huiusmodi
supplicationibus inclinati hospitali Haffuense ........ omnibus et
singulis priuilegijs, immunitatibus, indultis, indulgentijs
peccatorum, remissionibus etiam plenarijs
|
IV s.252
|