|
Stadfæstelse paa Kapitlets Friheder.
Universis presentes literas inspecturis Johannes Dei gratia
episcopus Roskildensis salutem in domino sempiternam. Universitati
vestre tenore presentium innotescat, quod dilecti nobis in Christo
discreti ac circumspecti viri cantor et capitulum Hafnense coram
nobis proponere curaverunt, quod quidam stimulis superbie et malitie
agitati, eorum libertatibus et privilegiis, concessis ipsis tam a
predecessoribus nostris qvam a nobis, quam plurimum invidentes,
predicta privilegia et libertates presumptione temeraria impugnare
undique ae diminuere non formidant, in anime sue periculum, multorum
scandalum ac dictorum cantoris et capituli non modicum preiudicium et
gravamen. Petentes a nobis cum magna instantia sibi super hiis
celeriori remedio subvenire. Nos igitur, quibus ex officio nostro
incumbit subjectos nostros in suo jure defendere et eorum violentias
et injurias, in qvantum possumus, propulsare, cum non sit maliciis
hominum indulgendum, sed eorum perversitatibus, neqvitiis et
erroribus resistendum, volumus, precipimus et ordinamus predicta
privilegia et libertates predecessorum nostrorum et nostra manere ab
omnibus inconcussa et perpetuo duratura. Prefatis cantori et
capitulo tenore presentium concedentes, ut possessiones eorum
universe, fundi, villici et coloni, ac cetera eorum familia a nostris
exactionibus et juribus omnibus libera penitus sint et exempta,
adjicientesqve conditioni sive gratie supradicte, ut qvotieseunqve
status existat, delinqvere contigerit, in quocunque casu seu causa
delinqvens, pro tali excessu vel delicto, coram prenominatis dominis
et nullo alio conveniatur et ab eis postuletur ut exhibeatur, et
fiat satisfactio, emenda et justitia, ac etiam eorum super hoc
judicum diffinitio et ordinatio, secundum qvod approbata consvetudo
et juris ordo postulat et pennittit. Ut autem prelibata privilegia
omnia et libertates solidiori munimine et præsidio fulciantur,
mandamus advocatis et officialibus nostris universis, in virtute
obedientie districte precipientes, quatinus sepedictos dominos,
possessiones eorum et familiam contra libertates et indulta huiusmodi
in aliqvibus turbare, impugnare aut invadere non presumant, sed eos
potius, jura eorum, libertates et familiam in omnibus, quibus
possunt, defendant, augeant et assistant eisdem, ita qvod a Deo
condignam retributionem, a nobis ampliorem gratiam et favorem, et a
predictis dominis recompensationem debitam et gratam vicissitudinem
ex hoc valeant merito exspectare. Et similiter cum rationis ordo id
postulat, ut ea, qve pacem et concordiam mutuo inter fratres
nutriendas con-
|
IV s.311
|