|
Nicolaus Petri, alias Aldeniels, omnia bona sua in Ølsiæmaghlæ in
Ramsøhæreth sita, videlicet xx solidos terrarum, de quibus solent
dari sex pund annone racione annue pensionis, sub modis et
condicionibus, prout in literis super hoc confectis plenius
continetur, ob remedium animarum, sue scilicet et dilecte vxoris sue
Cristine Æbbesdoter, ipsa Cristina Æbbesdoter consenciente,
venerabili capitulo Hafnensi contulit, dedit et scotauit, et ad
possessionem eiusdem capituli libere assignauit, perpetue possidenda,
domino Nicolao Lyberti, eiusdem ecclesie Hafnensis canonico,
predictam scotacionem legaliter acceptante. Quod scimus, vidimus et
audiuimus, presentibus protestamur. Datum anno, die et loco
supradictis.
Orig. paa Perg. i Konsist. Ark. Af Seglene er et affaldet.
Rørdam, Kirker og Klostre, T., 27.
|
IV s.23
|