|
reuerencia et honore, super quo in locis ad hoc congruentibus et honestis,
eciam non sacris et ecclesiastico interdicto auctoritate ordinaria
suppositis, dummodo causam non dederit huiusmodi interdicto, eciam
antequam elucescat dies, circa tamen diurnam lucem, per seipsum uel
alium sacerdotem ydoneum in sua et eius familiarum domesticorum
presentia, missas et alia diuina officia celebrare, eiusque corpus
ecclesiastice tradi possit sepulture sine funerali pompa. Quodque ut
vnam uel duas ecclesias aut duo siue tria altaria in partibus, vbi
ipsum oratorem pro tempore residere contigerit, quam, quas uel que
duxerit eligendum singulis quadragesimalibus et aliis diebus
stacionum vrbis deuote visitando, tot et singulas indulgencias et
peccatorum remissiones consequatur, quas consequeretur, si singulis
diebus eisdem sin(g)ulas alme vrbis et extra eam ecclesias, que a
Cristi fidelibus propter staciones huiusmodi visitare solent,
personaliter visitaret. Preterea singulis quadragesimalibus, et aliis
temporibus prohibitis, ouis, butiro, caseo et aliis lacticiniis,
carnibus vero de vtriusqne medici concilio uti et vesci possit et
valeat, licenciam et facultatem concedere et indulgere dignemini de
gracia speciali, non obstantibus constitucionibus et ordinacionibus
apostolicis ac quibusuis cancellarie apostolice regulis ceterisque
contrariis quibuscunque.
Et de reseruatis semel in vita et in mortis articulo, premissis
exceptis.
Et de aliis eidem sedi non reseruatis casibus totiens quotiens
opus fuerit.
Et de commutacione votorum, premissis exceptis, et relaxatione
juramentorum.
Et de plenaria remissione et absolucione semel in vita et in
mortis articulo.
Et de altari portatili cum clausula ante diem et in locis
interdictis utsupra.
Et quod tempore jnterdicti ecclesiastica sacramenta recipere et
sepeliri possint.
Et de jndulgentiis stacionum ecclesiarum vrbis modo premissis
consequendis.
Et de esu ouorum, butiri, casei, lacticiniorum et carnium ut
prefertur.
Et cum derogatione quarumcunque cancellarie apostolice litterarum
contrariarum.
Et quod presens jndultum durante vita oratoris non censeatur esse
reuocatum.
|
IV s.343
|