|
Biskop Lage Urne stadfæster St. Katrine Gildes og St. Nikolaj
Sognefolks Stiftelse af en Gudstjeneste for St. Nikolaj Alter i St.
Nikolaj Kirke.
Lagho Vrne, Dei et apostolice sedis gratia episcopus
Roschildensis, ad perpetuam rei memoriam constare volumus vniuersis,
quomodo, senescente iam mundo, humane fragilitatis condicio
inextricabilibus peccatorum nexibus aggrauatur, vt verificari iam
possit propheticus ille sermo: Omnes declinauerunt simul,
inutiles facti sunt; propter quod scelerum vltor Deus multis jam
plagis, tum bello, tum peste, tum graui morbo, catholicum hoc
alioquin vetustissimum Danorum regnum sepius affligi permiserat,
sicut ipse ait: Si in iudiciis meis non ambulauerint, et mandata mea
non custodierint, visitabo 1) in verberibus peccata eorum; maiori
procul dubio vindincta digni sumus, quanto ad expianda dilecta nostra
et redimendam offensam divinam necligentiores fuerimus siue
tardiores. Etenim misericors pater idem Deus et Dominus noster plus
gaudet de vno penitente quam nonaginta nowem iustis. Item prelatus
fuit filius minor fratribus omnibus, qui rediit, mortuus est et
reuixit etc. Siquidem dilecti nobis filii, fratres et sorores
conuivii sancte Katherine ciuitatis Haffnensis nostre diocesis, ac
parochiani et vtriusque sexus incole parrochie sancti Nicolai ibidem
nuper nobis humiliter exponi fecerunt, quomodo illi, ad laudem et
gloriam omnipotentis Dei, et in remedium animarum suarum, vnanimi
omnium et singulorum dictorum conviuarum et parochianorum consilio et
assensu, vnam missam in honorem venerabilis sacramenti sub officio
Cibauit eos etc. coram altari sancti Nicolai episcopi in eiusdem
sancti ecclesia ibidem singulis quintis feriis posthac in perpetuum
cantandam cum organorum ludo et prosessione intra ecclesiam (cui
ipsi ac alii ad hoc deuoti candelas accensas in manibus honorifice
deportantes intersint) de nouo fundare ac de nostro consensu erigere
deliberarunt. Nos vero eorundem dicti conuiuii fratrum et sororum ac
parochianorum piis et iustis supplicationibus paterne et
fauorabiliter inclinati, ipsarum misse et processionis fundacionem et
nouam institutionem admittimus, approbamus, et presentibus in
Domino confirmamus, prouiso, quod huiusmodi processio non fiat nisi
deputatis cum plebano ydoneis capellanis siue clericis et
precedentibus faculis, ac eorundem conuiuarum et parochianorum
multitudine inibi confluente, quodque ipsa processio ecclesie nostre
collegiate Haffnensi in nullo afferat preiudicium seu grauamen. Cupi-
__________
1) I Afskriften staar: visitabus.
|
IV s.355
|