|
Kirstine, Henneke Moltekes Enke, pantsætter en Gaard i Mørkhøj
(Gladsaxe Sogn) til 2 Borgere i Kjøbenhavn.
Omnibus presens scriptum cernentibus Cristina, relicta Hennichini
Moltyckæ, salutem in domino sempiternam. Noueritis, quod
exhibitoribus presencium domine Aleke, relicte Bertoldj Thythæbærgh,
et genero suo Wlf, ciuibus Hafnensibus, vnam curiam meam in Myrkøy
sitam, in qua residet quidam Petrus Niclesson, cum agris, pratis et
omnibus suis attinenciis pro quinque marchis purj ponderis
Coloniensis, in quibus predictus maritus meus dilectus sibj tenebatur
obligatus, de voluntate et consensu dominj Petrj Grybbæ de Storthæ 1),
patris mej, inpignero per presentes, talj racione, vt sicut cum
fructu et redditu prefata curia ipsis Aleke et Wlf assignatur, sic et
enim cum redditu tempore resolucionis resignatur in parata pecunia,
sine estimacione in proximo festo beatj Martini redimendam, ita quod
dicte Alekæ et Wlf fructus et redditus leuant omni anno de predicta
curia, in sortem principalis debitj mimine computandos, donec eis vel
eorum veris heredibus infra dictum festum beatj Martinj, quocunque
anno redempta fuerit, dicta summa argentj integre fuerit persoluta,
Insuper supradictos dominam Aleke et Wlf ab omnj inpedicione,
cuiuscunque condicionis sit vel status, indempnes vtique conseruabo.
In cuius rej testimonium sigillum meum vna cum sigillo predictj
domini Petrj Grybbe patris mej dilectj presentibus est appensum.
Datum anno domini millesimo ccc0. xxx0. octauo, proxima quinta feria
ante festum beatj Martinj episcopj et confessoris.
Orig. paa Perg. i Konsist. Ark., med Levninger af Seglene. Rørdam,
Kirker og Klostre, T., 7-8.
__________
1) Jfr. Suhms Hist., XII, 20. 22. Storthæ laa i Ringsted
Herred, se Ældste Arkivregistraturer III. 357.
|
IV s.5
|