|
laudibus sine sermone incipiat finiendam. Ita quod in certis
festivitatibus, videlicet corporis Christi, dedicationis ecclesie,
visitationis Marie, Marie Magdalene, reliqviarum, assumptionis et
nativitatis Marie, prefatum capitulum habeat liberam facultatem
ponendi reliqvias ecclesie super prelibato altari, et sic quid ibi
offertorii et aliarum obventionum in dictis festivitatihus evenerit,
totum ex integro cedat capitulo, ipsius domini Tidericus reclamatione
aut cuiusvis alterius non obstante, cum is locus una cum ymaginibus
ante fundationem ipsius altaris in prescriptis festivitatibus fuerat
pro repositione reliqviarum specialiter reservatus. Nec ex nunc
sicut ex tunc et futuris temporibus sibi velit sepedictum capitulum
ex huius altaris fundationis talisque collationis pretextu
prejudicium aliquod generari. Quibus sic enarratis et stipulatis
dictus dominus Tidericus se pollicebatur premissa, quantum in se
esset, velle firmiter et inviolabiliter observare. Super quibus
omnibus et singulis prefatus dominus decanus me notarium publicum
infrascriptum cum instantia requisivit, ut sibi super hiis totquot
sint nesessaria conficere in publicum instrumentum seu publica
instrumenta, totiens quotiens visum fuerit sibi et oportunum. Acta
sunt hec anno, indictione, pontificatu, mense, die, loco et hora,
quibus supra, presentibus honorabilibus dominis Magno Jacobi et
Johanne Tiderici, perpetuis vicariis sepedicte ecclesie beate
virginis, testibus ad premissa vocatis ad hoc specialiter et rogatis.
Et quia ego Johannes Frost, clericus Ottoniensis dyocesis publicus
imperiali auctoritate notarius premissis etc.
Bartholinske Manuskriptsaml. Tidligere trykt i Pontoppidans
Annaler II. 634-35.
|
IV s.85
|